Encontrados 3296 resultados para: Dominus
juravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur (Liber Ieremiae 51, 14)
non sicut hæc pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israël sceptrum hereditatis ejus Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 19)
et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeæ omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 24)
ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis (Liber Ieremiae 51, 25)
et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in æternum eris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 26)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël filia Babylon quasi area tempus trituræ ejus adhuc modicum et veniet tempus messionis ejus (Liber Ieremiae 51, 33)
propterea hæc dicit Dominus ecce ego judicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare ejus et siccabo venam ejus (Liber Ieremiae 51, 36)
in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus (Liber Ieremiae 51, 39)
et laudabunt super Babylonem cæli et terra et omnia quæ in eis sunt quia ab aquilone venient ei prædones ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 48)
propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia ejus et in omni terra ejus mugiet vulneratus (Liber Ieremiae 51, 52)
si ascenderit Babylon in cælum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 53)
quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ dedit sonitum vox eorum (Liber Ieremiae 51, 55)