Encontrados 3296 resultados para: Dominus
quia in igne Dominus dijudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino (Liber Isaiae 66, 16)
qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 17)
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini (Liber Isaiae 66, 20)
et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 21)
quia sicut cæli novi et terra nova quæ ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum (Liber Isaiae 66, 22)
et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 23)
et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quæ mittam te ibis et universa quæcumque mandavero tibi loqueris (Liber Ieremiae 1, 7)
ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus (Liber Ieremiae 1, 8)
et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo (Liber Ieremiae 1, 9)
et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud (Liber Ieremiae 1, 12)
et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ (Liber Ieremiae 1, 14)
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros ejus in circuitu et super universas urbes Juda (Liber Ieremiae 1, 15)