Encontrados 3296 resultados para: Dominus
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo (Liber I Paralipomenon 17, 24)
et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat (Liber I Paralipomenon 18, 6)
et constituit in Edom præsidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat (Liber I Paralipomenon 18, 13)
confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet (Liber I Paralipomenon 19, 13)
responditque Joab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quærit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli (Liber I Paralipomenon 21, 3)
et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens (Liber I Paralipomenon 21, 9)
vade et loquere ad David et dic hæc dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi (Liber I Paralipomenon 21, 10)
cumque venisset Gad ad David dixit ei hæc dicit Dominus elige quod volueris (Liber I Paralipomenon 21, 11)
misit ergo Dominus pestilentiam in Israël et ceciderunt de Israël septuaginta milia virorum (Liber I Paralipomenon 21, 14)
misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit jam cesset manus tua porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusei (Liber I Paralipomenon 21, 15)
dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens præbeo (Liber I Paralipomenon 21, 23)
præcepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam (Liber I Paralipomenon 21, 27)