Encontrados 3296 resultados para: Dominus
et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël (Liber I Regum 21, 26)
congregavit ergo rex Israël prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 6)
fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam (Liber I Regum 22, 11)
omnesque prophetæ similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 12)
cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar (Liber I Regum 22, 14)
venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad prœliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 15)
et ille ait vidi cunctum Israël dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace (Liber I Regum 22, 17)
et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba hujuscemodi et alius aliter (Liber I Regum 22, 20)
egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo (Liber I Regum 22, 21)
et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus et dixit Dominus decipies et prævalebis egredere et fac ita (Liber I Regum 22, 22)
nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum (Liber I Regum 22, 23)
dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes (Liber I Regum 22, 28)