Encontrados 4401 resultados para: Dominus Deus
ait illi dominus ejus euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui (Evangelium secundum Matthaeum 25, 23)
respondens autem dominus ejus dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 26)
et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 10)
et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati (Evangelium secundum Marcum 2, 28)
et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
quod ergo Deus junxit homo non separet (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Jesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
quid ergo faciet dominus vineæ veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis (Evangelium secundum Marcum 12, 9)