Encontrados 4401 resultados para: Dominus Deus
in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 47, 23)
hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël et hæ partitiones earum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 48, 29)
per circuitum decem et octo milia et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem (Prophetia Ezechielis 48, 35)
et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui. (Prophetia Danielis 1, 2)
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. (Prophetia Danielis 1, 9)
Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et sapientia Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)
Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. (Prophetia Danielis 2, 23)
Sed est Deus in caëlo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt (Prophetia Danielis 2, 28)
Tu rex regum es et Deus caëli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi (Prophetia Danielis 2, 37)
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)
Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)