Encontrados 4401 resultados para: Dominus Deus
igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terræ Philisthim quæ vicina est reputans ne forte pæniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Ægyptum (Liber Exodus 13, 17)
tulit quoque Moses ossa Joseph secum eo quod adiurasset filios Israël dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum (Liber Exodus 13, 19)
Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore (Liber Exodus 13, 21)
locutus est autem Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 14, 1)
et indurabo cor ejus ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu ejus scientque Ægyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita (Liber Exodus 14, 4)
induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et persecutus est filios Israël at illi egressi erant in manu excelsa (Liber Exodus 14, 8)
Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis (Liber Exodus 14, 14)
dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israël ut proficiscantur (Liber Exodus 14, 15)
et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus ejus (Liber Exodus 14, 18)
cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua (Liber Exodus 14, 21)
jamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum (Liber Exodus 14, 24)
et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Ægyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos (Liber Exodus 14, 25)