Encontrados 4401 resultados para: Dominus Deus
et exaudivit Deus preces ejus concepitque et peperit filium quintum (Liber Genesis 30, 17)
et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar (Liber Genesis 30, 18)
et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon (Liber Genesis 30, 20)
recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius (Liber Genesis 30, 22)
quæ concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum (Liber Genesis 30, 23)
et vocavit nomen illius Joseph dicens addat mihi Dominus filium alterum (Liber Genesis 30, 24)
ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te (Liber Genesis 30, 27)
modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ (Liber Genesis 30, 30)
dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum (Liber Genesis 31, 5)
sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (Liber Genesis 31, 7)
tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi (Liber Genesis 31, 9)
ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuæ (Liber Genesis 31, 13)