Encontrados 6118 resultados para: Dominus Deus Israel
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël et nunc super hæc omnia tertia dies hodie quod hæc facta sunt (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni (Evangelium secundum Lucam 24, 34)
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
respondit ei Nathanaël et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis nisi fuerit Deus cum eo (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
respondit Jesus et dixit ei tu es magister Israël et hæc ignoras (Evangelium secundum Ioannem 3, 10)
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
qui accipit ejus testimonium signavit quia Deus verax est (Evangelium secundum Ioannem 3, 33)
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)