Encontrados 6118 resultados para: Dominus Deus Israel
et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati (Evangelium secundum Marcum 2, 28)
et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
quod ergo Deus junxit homo non separet (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Jesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
quid ergo faciet dominus vineæ veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis (Evangelium secundum Marcum 12, 27)
Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est (Evangelium secundum Marcum 12, 29)