Encontrados 1901 resultados para: Domini
custodi præcepta Domini Dei tui ac testimonia et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 6, 17)
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua juravit Dominus patribus tuis (Liber Deuteronomii 6, 18)
quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito (Liber Deuteronomii 7, 4)
sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 7, 25)
adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini (Liber Deuteronomii 8, 3)
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis ejus et timeas eum (Liber Deuteronomii 8, 6)
observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata ejus atque judicia et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie (Liber Deuteronomii 8, 11)
elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 8, 14)
sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires præbuerit ut impleret pactum suum super quo juravit patribus tuis sicut præsens indicat dies (Liber Deuteronomii 8, 18)
sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas (Liber Deuteronomii 8, 19)
sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobœdientes fueritis voci Domini Dei vestri (Liber Deuteronomii 8, 20)
et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem ejus audire voluistis (Liber Deuteronomii 9, 23)
