Mosaico decorativo

Encontrados 1901 resultados para: Domini Dei

  • ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini judicium Dei sui (Liber Ieremiae 5, 4)

  • ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini judicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt jugum ruperunt vincula (Liber Ieremiae 5, 5)

  • ascendite muros ejus et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines ejus quia non sunt Domini (Liber Ieremiae 5, 10)

  • cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisæ aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud (Liber Ieremiae 6, 10)

  • idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium juvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum (Liber Ieremiae 6, 11)

  • sta in porta domus Domini et prædica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Juda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum (Liber Ieremiae 7, 2)

  • nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est (Liber Ieremiae 7, 4)

  • et dices ad eos hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum (Liber Ieremiae 7, 28)

  • milvus in cælo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit judicium Domini (Liber Ieremiae 8, 7)

  • quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum (Liber Ieremiae 8, 8)

  • confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini projecerunt et sapientia nulla est in eis (Liber Ieremiae 8, 9)

  • quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat (Liber Ieremiae 9, 12)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina