Encontrados 8600 resultados para: Dom
Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur (Evangelium secundum Ioannem 11, 2)
miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur (Evangelium secundum Ioannem 11, 3)
dixerunt ergo discipuli ejus Domine si dormit salvus erit (Evangelium secundum Ioannem 11, 12)
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
dixit ergo Martha ad Jesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus (Evangelium secundum Ioannem 11, 21)
ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)
Judæi igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide (Evangelium secundum Ioannem 11, 34)
ait Jesus tollite lapidem dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat Domine jam fetet quadriduanus enim est (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Jesu et extersit capillis suis pedes ejus et domus impleta est ex odore unguenti (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)