Encontrados 8600 resultados para: Dom
qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui (Evangelium secundum Matthaeum 25, 18)
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 19)
et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 20)
ait illi dominus ejus euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui (Evangelium secundum Matthaeum 25, 21)
accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 22)
ait illi dominus ejus euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui (Evangelium secundum Matthaeum 25, 23)
accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti (Evangelium secundum Matthaeum 25, 24)
respondens autem dominus ejus dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 26)
tunc respondebunt ei justi dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 37)
tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 44)
cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi (Evangelium secundum Matthaeum 26, 6)
et contristati valde cœperunt singuli dicere numquid ego sum Domine (Evangelium secundum Matthaeum 26, 22)