Encontrados 8600 resultados para: Dom
propterea hæc dicit Dominus ecce ego judicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare ejus et siccabo venam ejus (Liber Ieremiae 51, 36)
in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus (Liber Ieremiae 51, 39)
egredimini de medio ejus populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini (Liber Ieremiae 51, 45)
et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem (Liber Ieremiae 51, 46)
et laudabunt super Babylonem cæli et terra et omnia quæ in eis sunt quia ab aquilone venient ei prædones ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 48)
qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum (Liber Ieremiae 51, 50)
confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini (Liber Ieremiae 51, 51)
propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia ejus et in omni terra ejus mugiet vulneratus (Liber Ieremiae 51, 52)
si ascenderit Babylon in cælum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 53)
quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ dedit sonitum vox eorum (Liber Ieremiae 51, 55)
quia venit super eam id est super Babylonem prædo et adprehensi sunt fortes ejus et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet (Liber Ieremiae 51, 56)
et inebriabo principes ejus et sapientes ejus duces ejus et magistratus ejus et fortes ejus et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 57)