Encontrados 8600 resultados para: Dom
et dixi a a a Domine Deus prophetæ dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto (Liber Ieremiae 14, 13)
et dixit Dominus ad me falso prophetæ vaticinantur in nomine meo non misi eos et non præcepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis (Liber Ieremiae 14, 14)
ideo hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetæ illi (Liber Ieremiae 14, 15)
cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi (Liber Ieremiae 14, 20)
numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut cæli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia hæc (Liber Ieremiae 14, 22)
et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur (Liber Ieremiae 15, 1)
quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos hæc dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem (Liber Ieremiae 15, 2)
et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum (Liber Ieremiae 15, 3)
tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogans (Liber Ieremiae 15, 6)
infirmata est quæ peperit septem defecit anima ejus occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 15, 9)
dicit Dominus si non reliquiæ tuæ in bonum si non occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum (Liber Ieremiae 15, 11)
tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium (Liber Ieremiae 15, 15)