Mosaico decorativo

Encontrados 8600 resultados para: Dom

  • et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israël hæc dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus (Liber I Regum 20, 28)

  • dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israël clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israël forsitan salvabit animas nostras (Liber I Regum 20, 31)

  • tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere (Liber I Regum 20, 35)

  • cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit (Liber I Regum 20, 36)

  • qui ait ad eum hæc dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima ejus et populus tuus pro populo ejus (Liber I Regum 20, 42)

  • reversus est igitur rex Israël in domum suam audire contemnens et furibundus venit Samariam (Liber I Regum 20, 43)

  • locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est (Liber I Regum 21, 2)

  • cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibi (Liber I Regum 21, 3)

  • venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem (Liber I Regum 21, 4)

  • factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens (Liber I Regum 21, 17)

  • et loqueris ad eum dicens hæc dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post hæc addes hæc dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem (Liber I Regum 21, 19)

  • et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini (Liber I Regum 21, 20)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina