Encontrados 8600 resultados para: Dom
hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt Ægyptum cum Jacob singuli cum domibus suis introjerunt (Liber Exodus 1, 1)
et quia timuerant obsetrices Deum ædificavit illis domos (Liber Exodus 1, 21)
egressus est post hæc vir de domo Levi accepta uxore stirpis suæ (Liber Exodus 2, 1)
apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur (Liber Exodus 3, 2)
cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum (Liber Exodus 3, 4)
cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Ægypto et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus (Liber Exodus 3, 7)
dixitque iterum Deus ad Mosen hæc dices filiis Israël Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in æternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione (Liber Exodus 3, 15)
vade congrega seniores Israël et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob dicens visitans visitavi vos et omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto (Liber Exodus 3, 16)
et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israël ad regem Ægypti et dices ad eum Dominus Deus Hebræorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro (Liber Exodus 3, 18)
respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus (Liber Exodus 4, 1)
dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam ejus extendit et tenuit versaque est in virgam (Liber Exodus 4, 4)
ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob (Liber Exodus 4, 5)