Encontrados 8600 resultados para: Dom
nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia ejus propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio (Liber II Samuelis 6, 12)
cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem (Liber II Samuelis 6, 13)
et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo (Liber II Samuelis 6, 14)
et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ (Liber II Samuelis 6, 15)
cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6, 16)
et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica (Liber II Samuelis 6, 17)
cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum (Liber II Samuelis 6, 18)
et partitus est multitudini universæ Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulæ carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam (Liber II Samuelis 6, 19)
reversusque est et David ut benediceret domui suæ et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israël discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (Liber II Samuelis 6, 20)
dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini Israël (Liber II Samuelis 6, 21)
factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis (Liber II Samuelis 7, 1)
dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium (Liber II Samuelis 7, 2)