Encontrados 8600 resultados para: Dom
ut in ipsis experiar Israël utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non (Liber Iudicum 2, 22)
dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Josue (Liber Iudicum 2, 23)
hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum (Liber Iudicum 3, 1)
dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Mosi an non (Liber Iudicum 3, 4)
feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth (Liber Iudicum 3, 7)
iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiæ servieruntque ei octo annis (Liber Iudicum 3, 8)
et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem (Liber Iudicum 3, 9)
fuitque in eo spiritus Domini et judicavit Israël egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu ejus Chusanrasathaim regem Syriæ et oppressit eum (Liber Iudicum 3, 10)
addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)
et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Jemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab (Liber Iudicum 3, 15)
expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum jacentem in terra mortuum (Liber Iudicum 3, 25)
qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam (Liber Iudicum 3, 28)