Encontrados 8600 resultados para: Dom
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam (Liber Deuteronomii 28, 65)
reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat (Liber Deuteronomii 28, 68)
hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab præter illud fœdus quod cum eis pepigit in Horeb (Liber Deuteronomii 29, 1)
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 29, 2)
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quæ possint audire usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 29, 4)
panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Deuteronomii 29, 6)
vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et majores natu atque doctores omnis populus Israël (Liber Deuteronomii 29, 10)
ut transeas in fœdere Domini Dei tui et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum (Liber Deuteronomii 29, 12)
ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem (Liber Deuteronomii 29, 18)
et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor ejus fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quæ scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen ejus sub cælo (Liber Deuteronomii 29, 20)
dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terræ illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus (Liber Deuteronomii 29, 22)
sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorræ Adamæ et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo (Liber Deuteronomii 29, 23)