Encontrados 8600 resultados para: Dom
et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 27, 7)
dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 27, 9)
hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Jordane transmisso Symeon Levi Judas Isachar Joseph et Beniamin (Liber Deuteronomii 27, 12)
maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen (Liber Deuteronomii 27, 15)
sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus quæ ego præcipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quæ versantur in terra (Liber Deuteronomii 28, 1)
dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua (Liber Deuteronomii 28, 7)
emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis (Liber Deuteronomii 28, 8)
suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut juravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis ejus (Liber Deuteronomii 28, 9)
videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te (Liber Deuteronomii 28, 10)
abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu jumentorum tuorum fructu terræ tuæ quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi (Liber Deuteronomii 28, 11)
aperiet Dominus thesaurum suum optimum cælum ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies (Liber Deuteronomii 28, 12)
constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28, 13)