Encontrados 8600 resultados para: Dom
Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et justam interficies (Liber Genesis 20, 4)
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim (Liber Genesis 20, 13)
concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham (Liber Genesis 20, 18)
visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quæ locutus est (Liber Genesis 21, 1)
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est (Liber Genesis 21, 17)
jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ sed juxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terræ in qua versatus es advena (Liber Genesis 21, 23)
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiæ ejus reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni (Liber Genesis 21, 33)
et ecce angelus Domini de cælo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum (Liber Genesis 22, 11)
dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me (Liber Genesis 22, 12)
appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit (Liber Genesis 22, 14)
vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo dicens (Liber Genesis 22, 15)
per memet ipsum juravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito (Liber Genesis 22, 16)