Encontrados 1359 resultados para: Dixit
et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israël hæc dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus (Liber I Regum 20, 28)
quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum (Liber I Regum 20, 33)
qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego fœderatus recedam a te pepigit ergo fœdus et dimisit eum (Liber I Regum 20, 34)
tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere (Liber I Regum 20, 35)
sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et vulneravit (Liber I Regum 20, 37)
dixit ergo ad eum Hiezabel uxor ejus grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israël surge et comede panem et æquo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitæ (Liber I Regum 21, 7)
et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini (Liber I Regum 21, 20)
dixit autem Josaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum (Liber I Regum 22, 7)
vocavit ergo rex Israël eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla (Liber I Regum 22, 9)
dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini (Liber I Regum 22, 16)
dixit ergo rex Israël ad Josaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum (Liber I Regum 22, 18)
et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba hujuscemodi et alius aliter (Liber I Regum 22, 20)