Mosaico decorativo

Encontrados 645 resultados para: Division Terræ

  • nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • exaudi de cælo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum (Liber II Paralipomenon 6, 27)

  • ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris (Liber II Paralipomenon 6, 31)

  • tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terræ nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israël et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 33)

  • et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 38)

  • et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et dicent stupentes quare fecit Dominus sic terræ huic et domui huic (Liber II Paralipomenon 7, 21)

  • magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ divitiis et gloria (Liber II Paralipomenon 9, 22)

  • constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca (Liber II Paralipomenon 19, 5)

  • nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum (Liber II Paralipomenon 20, 7)

  • cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terræ gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiæ insidiæ (Liber II Paralipomenon 23, 13)

  • adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terræ et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portæ superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali (Liber II Paralipomenon 23, 20)

  • lætatusque est omnis populus terræ et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio (Liber II Paralipomenon 23, 21)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina