Encontrados 2397 resultados para: Dies Domini
dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 28, 26)
mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum (Liber Numeri 29, 1)
decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 29, 7)
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis (Liber Numeri 31, 3)
et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiæ Domini sunt (Liber Numeri 31, 29)
ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini (Liber Numeri 31, 30)
e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sescentæ septuaginta quinque (Liber Numeri 31, 37)
de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ (Liber Numeri 31, 40)
tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum (Liber Numeri 31, 41)
tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 31, 47)
ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum (Liber Numeri 31, 50)
et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israël (Liber Numeri 32, 14)