Encontrados 2397 resultados para: Dies Domini
quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex ejus non est exinanita bibent omnes peccatores terræ (Liber Psalmorum 74, 9)
cogitavi dies antiquos et annos æternos in mente habui (Liber Psalmorum 76, 6)
memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum (Liber Psalmorum 76, 12)
non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quæ fecit (Liber Psalmorum 77, 4)
et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione (Liber Psalmorum 77, 33)
inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in sæculo (Liber Psalmorum 80, 16)
concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum (Liber Psalmorum 83, 3)
quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Liber Psalmorum 83, 11)
misericordias Domini in æternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo (Liber Psalmorum 88, 2)
quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israël regis nostri (Liber Psalmorum 88, 19)
et ponam in sæculum sæculi semen ejus et thronum ejus sicut dies cæli (Liber Psalmorum 88, 30)
minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione diapsalma (Liber Psalmorum 88, 46)