Mosaico decorativo

Encontrados 889 resultados para: Dicens

  • mementote sermonis quem præcepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram (Liber Iosue 1, 13)

  • misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt (Liber Iosue 2, 3)

  • qui præcepit eis dicens ascendite de Jordane (Liber Iosue 4, 17)

  • præceperat autem Josue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini (Liber Iosue 6, 10)

  • Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens (Liber Iosue 6, 25)

  • præcepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati (Liber Iosue 8, 4)

  • misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Japhie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens (Liber Iosue 10, 3)

  • præcepitque Josue dicens aperite os speluncæ et producite ad me quinque reges qui in ea latitant (Liber Iosue 10, 22)

  • juravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in æternum quia secutus es Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 9)

  • cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram præcepit eis Josue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem (Liber Iosue 18, 8)

  • et locutus est Dominus ad Josue dicens loquere filiis Israël et dic eis (Liber Iosue 20, 1)

  • dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est (Liber Iudicum 4, 20)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina