Encontrados 1265 resultados para: Dia
et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et præter torques aureos camelorum (Liber Iudicum 8, 26)
humiliatus est autem Madian coram filiis Israël nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus præfuit Gedeon (Liber Iudicum 8, 28)
nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon juxta omnia bona quæ fecerat Israheli (Liber Iudicum 8, 35)
quod cum nuntiatum esset Joatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus (Liber Iudicum 9, 7)
quæ respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani (Liber Iudicum 9, 15)
et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian (Liber Iudicum 9, 17)
sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech (Liber Iudicum 9, 20)
posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum illius præstolantur adventum exercebant latrocinia agentes prædas de prætereuntibus nuntiatumque est Abimelech (Liber Iudicum 9, 25)
surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias juxta Sycimam in quattuor locis (Liber Iudicum 9, 34)
egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)
tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos (Liber Iudicum 9, 43)
erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime janua et super turris tectum stantes per propugnacula (Liber Iudicum 9, 51)