Encontrados 1953 resultados para: Deus fidelis
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriæ (Epistula ad Colossenses 1, 27)
orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum (Epistula ad Colossenses 4, 3)
quæ circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino (Epistula ad Colossenses 4, 7)
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiæ Deus testis est (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)
vos testes estis et Deus quam sancte et juste et sine querella vobis qui credidistis fuimus (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 10)
ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Jesus dirigat viam nostram ad vos (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 11)
non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)
si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 24)
in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 11)