Encontrados 1924 resultados para: Deus audit

  • nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos (Epistula I Ioannis 4, 19)

  • qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 10)

  • et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est (Epistula I Ioannis 5, 11)

  • et hæc est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus audit nos (Epistula I Ioannis 5, 14)

  • et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo (Epistula I Ioannis 5, 15)

  • et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • apocalypsis Jesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quæ oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni (Apocalypsis Ioannis 1, 1)

  • ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens (Apocalypsis Ioannis 1, 8)

  • et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est (Apocalypsis Ioannis 4, 8)

  • dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt (Apocalypsis Ioannis 4, 11)

  • quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum (Apocalypsis Ioannis 7, 17)

  • dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti (Apocalypsis Ioannis 11, 17)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina