Encontrados 3943 resultados para: Deus Israel
qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et judicavit in Israël octo annis (Liber Iudicum 12, 14)
rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis (Liber Iudicum 13, 1)
quia concipies et paries filium cujus non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum (Liber Iudicum 13, 5)
judicavitque Israël in diebus Philisthim viginti annis (Liber Iudicum 15, 20)
et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras (Liber Iudicum 16, 23)
quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos (Liber Iudicum 16, 24)
at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam (Liber Iudicum 16, 28)
descendentes autem fratres ejus et universa cognatio tulerunt corpus ejus et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue judicavitque Israël viginti annis (Liber Iudicum 16, 31)
in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat (Liber Iudicum 17, 6)
nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem (Liber Iudicum 17, 13)
in diebus illis non erat rex in Israël et tribus Dan quærebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat (Liber Iudicum 18, 1)
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)