Mosaico decorativo

Encontrados 3943 resultados para: Deus Israel

  • ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Ægyptum quia in gentem magnam faciam te ibi (Liber Genesis 46, 3)

  • hæc sunt autem nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben (Liber Genesis 46, 8)

  • habitavit ergo Israël in Ægypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis (Liber Genesis 47, 27)

  • et ille jura ergo inquit mihi quo jurante adoravit Israël Deum conversus ad lectuli caput (Liber Genesis 47, 31)

  • et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quæ est in terra Chanaan benedixitque mihi (Liber Genesis 48, 3)

  • respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis (Liber Genesis 48, 9)

  • oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus (Liber Genesis 48, 10)

  • dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum (Liber Genesis 48, 11)

  • et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israël Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum (Liber Genesis 48, 13)

  • benedixitque Joseph filio suo et ait Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in præsentem diem (Liber Genesis 48, 15)

  • benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israël atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen (Liber Genesis 48, 20)

  • et ait ad Joseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum (Liber Genesis 48, 21)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina