Encontrados 3943 resultados para: Deus Israel
et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israël vidisti et lætatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa (Liber I Samuelis 19, 5)
ait Jonathan ad David Domine Deus Israël si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero (Liber I Samuelis 20, 12)
et profectus est David inde in Maspha quæ est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus (Liber I Samuelis 22, 3)
nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portæ et seræ (Liber I Samuelis 23, 7)
et ait David Domine Deus Israël audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me (Liber I Samuelis 23, 10)
si tradent me viri Ceila in manus ejus et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israël indica servo tuo et ait Dominus descendet (Liber I Samuelis 23, 11)
morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quærebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus ejus (Liber I Samuelis 23, 14)
ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israël et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc (Liber I Samuelis 23, 17)
adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israël perrexit ad investigandum David et viros ejus etiam super abruptissimas petras quæ solis hibicibus perviæ sunt (Liber I Samuelis 24, 3)
quem sequeris rex Israël quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum (Liber I Samuelis 24, 15)
et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israël (Liber I Samuelis 24, 21)
mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israël et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan (Liber I Samuelis 25, 1)