Encontrados 1931 resultados para: Deus Hebraeos Convivium
Deus eduxit illum de Ægypto cujus fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis (Liber Numeri 24, 8)
adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus (Liber Numeri 24, 23)
provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc (Liber Numeri 27, 16)
Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis (Liber Deuteronomii 1, 6)
non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellæ cæli plurimæ (Liber Deuteronomii 1, 10)
Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est (Liber Deuteronomii 1, 11)
profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut præceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 19)
dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 1, 20)
vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas (Liber Deuteronomii 1, 21)
sumentes de fructibus ejus ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 1, 25)
Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Ægypto videntibus cunctis (Liber Deuteronomii 1, 30)
et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum (Liber Deuteronomii 1, 31)