Encontrados 1955 resultados para: Deus Est Nobiscum
et respondit Banajas filius Jojadæ regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis (Liber I Regum 1, 36)
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)
insuper et hæc locutus est benedictus Dominus Deus Israël qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis (Liber I Regum 1, 48)
juravit itaque rex Salomon per Dominum dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc (Liber I Regum 2, 23)
et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum (Liber I Regum 3, 7)
et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)
tertia vero die postquam ego peperi peperit et hæc et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus (Liber I Regum 3, 18)
dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris (Liber I Regum 4, 29)
nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus (Liber I Regum 5, 4)
et ait benedictus Dominus Deus Israël qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus ejus perfecit dicens (Liber I Regum 8, 15)
et ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo (Liber I Regum 8, 23)
nunc igitur Domine Deus Israël conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo (Liber I Regum 8, 25)