Encontrados 2159 resultados para: Deus Est Apud Nos
et præparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Jonæ ut esset umbra super caput ejus et protegeret eum laboraverat enim et lætatus est Jona super hedera lætitia magna (Prophetia Ionae 4, 6)
et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit (Prophetia Ionae 4, 7)
audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo ejus et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo (Prophetia Michaeae 1, 2)
ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus (Prophetia Michaeae 7, 7)
et aspiciet inimica mea et operietur confusione quæ dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum (Prophetia Michaeae 7, 10)
quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuæ non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est (Prophetia Michaeae 7, 18)
Deus æmulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis (Prophetia Nahum 1, 2)
numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in judicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum (Prophetia Habacuc 1, 12)
Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit cælos gloria ejus et laudis ejus plena est terra (Prophetia Habacuc 3, 3)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem (Prophetia Habacuc 3, 19)
et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum (Prophetia Sophoniae 2, 7)
propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israël quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in æternum reliquiæ populi mei diripient illos residui gentis meæ possidebunt eos (Prophetia Sophoniae 2, 9)