Mosaico decorativo

Encontrados 2159 resultados para: Deus Est Apud Nos

  • Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. (Prophetia Danielis 9, 4)

  • Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)

  • Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)

  • Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus, iniquitatem fecimus. (Prophetia Danielis 9, 15)

  • Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)

  • Inclina Deus meus aurem tuam, et audi aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis (Prophetia Danielis 9, 18)

  • Exaudi Domine, placare Domine attende et fac ne moreris propter temetipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. (Prophetia Danielis 9, 19)

  • Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. (Prophetia Danielis 14, 2)

  • Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? (Prophetia Danielis 14, 5)

  • Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. (Prophetia Danielis 14, 17)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina