Mosaico decorativo

Encontrados 1904 resultados para: Deus Ducibus

  • egeni et pauperes quærunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israël non derelinquam eos (Liber Isaiae 41, 17)

  • hæc dicit Dominus Deus creans cælos et extendens eos firmans terram et quæ germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam (Liber Isaiae 42, 5)

  • quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israël salvator tuus dedi propitiationem tuam Ægyptum Æthiopiam et Saba pro te (Liber Isaiae 43, 3)

  • vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit (Liber Isaiae 43, 10)

  • ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus (Liber Isaiae 43, 12)

  • hæc dicit Dominus rex Israël et redemptor ejus Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus (Liber Isaiae 44, 6)

  • nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim (Liber Isaiae 44, 8)

  • reliquum autem ejus deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu (Liber Isaiae 44, 17)

  • et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israël (Liber Isaiae 45, 3)

  • ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me (Liber Isaiae 45, 5)

  • ego suscitavi eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam ipse ædificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 45, 13)

  • hæc dicit Dominus labor Ægypti et negotiatio Æthiopiæ et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus (Liber Isaiae 45, 14)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina