Encontrados 1904 resultados para: Deus Ducibus
quam ob rem loquere ad domum Israël fili hominis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri cum sprevissent me contemnentes (Prophetia Ezechielis 20, 27)
propterea dic ad domum Israël hæc dicit Dominus Deus certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini (Prophetia Ezechielis 20, 30)
et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israël vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis (Prophetia Ezechielis 20, 31)
vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos (Prophetia Ezechielis 20, 33)
sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti sic judicabo vos dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 36)
et vos domus Israël hæc dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris (Prophetia Ezechielis 20, 39)
in monte sancto meo in monte excelso Israël ait Dominus Deus ibi serviet mihi omnis domus Israël omnes inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi quæram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris (Prophetia Ezechielis 20, 40)
et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 44)
et dices saltui meridiano audi verbum Domini hæc dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 20, 47)
et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste (Prophetia Ezechielis 20, 49)
et dices terræ Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te justum et impium (Prophetia Ezechielis 21, 3)
cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universæ manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquæ ecce venit et fiet ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 21, 7)