Encontrados 1893 resultados para: Deus Adoremus
qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob non est Deus mortuorum sed viventium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
quod ergo Deus junxit homo non separet (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Jesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis (Evangelium secundum Marcum 12, 27)
Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
et hora nona exclamavit Jesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Marcum 15, 34)