Encontrados 84 resultados para: Descendentes De Levi
filii Musi Mooli Eder et Jerimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum (Liber I Paralipomenon 24, 30)
congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi (Liber Esdrae 8, 15)
et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israël et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)
ad gazofilacium enim deportabunt filii Israël et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et janitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 39)
filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Jonathan filii Eliasib (Liber Nehemiae 12, 23)
porro filii Israël descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent (Liber Iudith 6, 10)
domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino (Liber Psalmorum 134, 20)
excelsum fecit Aaron fratrem ejus et similem sibi de tribu Levi (Liber Ecclesiasticus 45, 7)
porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei (Prophetia Ezechielis 40, 46)
et portæ civitatis in nominibus tribuum Israël portæ tres a septentrione porta Ruben una porta Judæ una porta Levi una (Prophetia Ezechielis 48, 31)
familiæ domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum familiæ domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiæ Semei seorsum et mulieres eorum seorsum (Prophetia Zachariae 12, 13)
et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 4)