Mosaico decorativo

Encontrados 1087 resultados para: Deo

  • Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. (Prophetia Danielis 6, 10)

  • Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 23)

  • Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio, quia recessimus a te (Prophetia Danielis 9, 9)

  • et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis. (Prophetia Danielis 10, 6)

  • Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum ipse prævalebit adversus regem Aquilonis. (Prophetia Danielis 11, 8)

  • Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)

  • Et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget. (Prophetia Danielis 11, 37)

  • Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. (Prophetia Danielis 11, 39)

  • Et dixit rex Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. (Prophetia Danielis 14, 19)

  • et domui Juda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus (Prophetia Osee 1, 7)

  • et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israël et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum (Prophetia Osee 3, 1)

  • populus meus in ligno suo interrogavit et baculus ejus adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo (Prophetia Osee 4, 12)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina