Mosaico decorativo

Encontrados 1538 resultados para: Dei

  • et hæc sunt primitiæ quas tolletis sextam partem œphi de choro frumenti et sextam partem œphi de choro hordei (Prophetia Ezechielis 45, 13)

  • et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui. (Prophetia Danielis 1, 2)

  • ut quærerent misericordiam a facie Dei caëli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)

  • Benedicite omnes spiritus Dei Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 65)

  • Respondit, et ait Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. (Prophetia Danielis 3, 92)

  • Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3, 93)

  • donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso et somnium coram ipso locutus sum. (Prophetia Danielis 4, 5)

  • Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in illo. (Prophetia Danielis 6, 3)

  • Dixerunt ergo viri illi Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. (Prophetia Danielis 6, 5)

  • appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? (Prophetia Danielis 6, 20)

  • Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum. (Prophetia Danielis 7, 18)

  • Et magnificatum est usque ad fortitudinem caëli et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. (Prophetia Danielis 8, 10)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina