Mosaico decorativo

Encontrados 1538 resultados para: Dei

  • testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent sed non secundum scientiam (Epistula ad Romanos 10, 2)

  • ignorantes enim Dei justitiam et suam quærentes statuere justitiæ Dei non sunt subiecti (Epistula ad Romanos 10, 3)

  • sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod prædicamus (Epistula ad Romanos 10, 8)

  • vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris (Epistula ad Romanos 11, 22)

  • sine pænitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Epistula ad Romanos 11, 29)

  • o altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei quam inconprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viæ ejus (Epistula ad Romanos 11, 33)

  • obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • et nolite conformari huic sæculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quæ sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Epistula ad Romanos 12, 2)

  • dico enim per gratiam quæ data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • habentes autem donationes secundum gratiam quæ data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei (Epistula ad Romanos 12, 6)

  • itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt (Epistula ad Romanos 13, 2)

  • Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit (Epistula ad Romanos 13, 4)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina