Encontrados 965 resultados para: David
angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusei (Liber I Paralipomenon 21, 18)
ascendit ergo David juxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini (Liber I Paralipomenon 21, 19)
igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram (Liber I Paralipomenon 21, 21)
dixitque ei David da mihi locum areæ tuæ ut ædificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo (Liber I Paralipomenon 21, 22)
dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens præbeo (Liber I Paralipomenon 21, 23)
dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita (Liber I Paralipomenon 21, 24)
dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sescentos (Liber I Paralipomenon 21, 25)
protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusei immolavit ibi victimas (Liber I Paralipomenon 21, 28)
et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini (Liber I Paralipomenon 21, 30)
dixitque David hæc est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israël (Liber I Paralipomenon 22, 1)
ferrum quoque plurimum ad clavos januarum et ad commissuras atque juncturas præparavit David et æris pondus innumerabile (Liber I Paralipomenon 22, 3)
ligna quoque cedrina non poterant æstimari quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David (Liber I Paralipomenon 22, 4)
