Encontrados 965 resultados para: David
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo (Liber I Paralipomenon 17, 24)
factum est autem post hæc ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)
percuteretque Moab et fierent Moabitæ servi David offerentes ei munera (Liber I Paralipomenon 18, 2)
eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten (Liber I Paralipomenon 18, 3)
cepit ergo David mille quadrigas ejus et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi (Liber I Paralipomenon 18, 4)
supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium præberet Adadezer regi Suba sed et hujus percussit David viginti duo milia virorum (Liber I Paralipomenon 18, 5)
tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 18, 7)
quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba (Liber I Paralipomenon 18, 9)
misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer (Liber I Paralipomenon 18, 10)
sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech (Liber I Paralipomenon 18, 11)
et constituit in Edom præsidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat (Liber I Paralipomenon 18, 13)
regnavit ergo David super universum Israël et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo (Liber I Paralipomenon 18, 14)
