Encontrados 3250 resultados para: David et Abner et mors Abner et conflictus in Israel

  • circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus (Epistula ad Philippenses 3, 5)

  • memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum (Epistula II ad Timotheum 2, 8)

  • iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra (Epistula ad Hebraeos 4, 7)

  • vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israël et super domum Juda testamentum novum (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris (Epistula ad Hebraeos 9, 16)

  • fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit (Epistula ad Hebraeos 11, 22)

  • et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Jepthæ David et Samuhel et prophetis (Epistula ad Hebraeos 11, 32)

  • sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël edere et fornicari (Apocalypsis Ioannis 2, 14)

  • et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe hæc dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit (Apocalypsis Ioannis 3, 7)

  • et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum et septem signacula ejus (Apocalypsis Ioannis 5, 5)

  • et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terræ interficere gladio fame et morte et bestiis terræ (Apocalypsis Ioannis 6, 8)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina