Mosaico decorativo

Encontrados 1009 resultados para: David De Proeliis David Senioribus

  • post hunc Eleazar filius patrui ejus Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in prœlium (Liber II Samuelis 23, 9)

  • necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum (Liber II Samuelis 23, 13)

  • et David erat in præsidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem (Liber II Samuelis 23, 14)

  • desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethleem juxta portam (Liber II Samuelis 23, 15)

  • inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat juxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino (Liber II Samuelis 23, 16)

  • et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto (Liber II Samuelis 23, 23)

  • et addidit furor Domini irasci contra Israël commovitque David in eis dicentem vade numera Israël et Judam (Liber II Samuelis 24, 1)

  • percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis (Liber II Samuelis 24, 10)

  • surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens (Liber II Samuelis 24, 11)

  • vade et loquere ad David hæc dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi (Liber II Samuelis 24, 12)

  • cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem (Liber II Samuelis 24, 13)

  • dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multæ enim misericordiæ ejus sunt quam in manu hominis (Liber II Samuelis 24, 14)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina