Encontrados 1009 resultados para: David De Proeliis David Senioribus
nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quæso consilium Ahitofel Domine (Liber II Samuelis 15, 31)
cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite (Liber II Samuelis 15, 32)
et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri (Liber II Samuelis 15, 33)
veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem (Liber II Samuelis 15, 37)
cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum ejus cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvæ passæ et centum massis palatarum et utribus vini (Liber II Samuelis 16, 1)
venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat (Liber II Samuelis 16, 5)
mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant (Liber II Samuelis 16, 6)
et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviæ dimittite eum maledicat Dominus enim præcepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit (Liber II Samuelis 16, 10)
ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens (Liber II Samuelis 16, 13)
cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex (Liber II Samuelis 16, 16)
consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom (Liber II Samuelis 16, 23)
dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)